Latin
10.10 to 10.13
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 10.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quare finitum &infinitum, atque mixtum his omnibus insunt. Quamuis &Aristoteles in eadem sit cum Platone sententia. Quia inquit omnis species lineae, uel est recta, uel circumferentialis, uel ex his mixta: ideoque etiam tres sunt motus, quorum alter est rectus, alter circularis, denique est motus mixtus. Recta linea est, quae ex aequo inter sua est posita puncta: aut cuius media extremitates obumbrant: uel etiam breuißima extensio: ex omnibus ijs, quae eadem cum ipsa habent extrema puncta. aut linea quae ad extremum est dilatata &extensa: uel etiam cuius pars non est in hoc plano subiecto: altera uero eius pars, in plano sublimiore. aut recta linea est cuius omnes partes, omnibus applicatae partibus conueniunt: uel etiam quae manentibus extremis terminis: &ipsa quoque manet. uel denique recta linea est, quae post illam unius eiusdemque speciei lineam: sola figuram non facit. Geminus uero diuidit lineam primum quidem in eam quae non est composita: &eam quae composita est. uocat autem compositam: quae inclinata &inflexa, uel retracta angulum facit. deinde compositam di uidit in eam quae figuram facit: &eam quae in infinitum extenditur. Dico autem figuram facere, lineam circularem Clypaeique lineam, quaeque haederae similis est. Figuram uero non facere, sectionem coni rectanguli, Amblygonij coni, &conchoiden, denique lineam rectam: omnes inquam has. Postea iuxta aliam rationem, lineam incompositam: aliam dicit esse simplicem: aliam uero mixtam. Simplicem uero aliam quidem figuram facere ut circularem: aliam uero esse infinitam: ut lineam rectam. Mixtam rursus diuidit incam, quae in planis est: &eam quae in solidis rursus quae in planis est, alteram quidem in seipsam concidere qualis est, quae figuram refert haederae, &Cissoidis dicitur. Alteram uero in infinitum extendi, ut Helicem. quae uero in solidis sunt: aliam quidem considerari secundum solidorum sectiones: aliam uero ciro ca corpora consistere: quia linea quae circa spheram, uel conum delineatur, dicitur circa solidas constitui figuras. Conicas uero sectiones uel Speyricas: ab eiusmodi fieri &procreari solidorum sectione. Sunt autem tres conorum sectiones hae: parabole, hyperbole, &Elleipsis. Speiricae sectiones ita se habent, ut altera sit incuruata, implicata similis caudae equinae.