Latin
10.14 to 10.17
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 10.14-17
Unproofread scanNot analysed yet
Altera uero in medio quidem est latior, ex utraque uero parte deficit est etiam alia quae oblonga cum sit, in medio: interuallo utitur minore: sed ex utra que parte dilatatur. Denique aliarum mixtionum infinita est multitudo: sicuti &figurarum solidarum multitudo infinita est: earumque sectiones constituuntur multiformes. Neque enim recta linea secundum circulum mota, facit superficiem: neque conicae lineae, aut conchoides, &ipsarum circumferentiae. Quare omnibus modis certum est quod solida corpora, si secen tur: patefaciunt multifarias species linearum. Ex ijs uero quae circa folida constituuntur lineis: aliae quidem sunt ex similibus partibus factae: ut sunt helices quae sunt circa cylindrum, aliae uero non sunt ex similibus partibus factae, ut sunt caeterae omnes. Ex his itaque diuisionibus concluditur: quod tres tantum sint lineae similium partium: linea recta, circularis, &helix cylindrica. duae quidem in plana superficie simplices: una uero mixta circa solidum. atque haec sunt nomina: &hae diuisiones linearum. Est autem &alia lineae diuisto, utpotentalis. linea diuiditur in id quod simplex est, &quod compositum. Ex simplicibus lineis, alia quidem est recta, alia uero circumferentialis. Recta quidem est, quae non declinat, sed erecta est: circumferentialis uero, quae &circularis est. Rursus ex compositis, una quidem est Xystrocidis, altera autem Conchocidis. Xystrocidis est ipsa Graecorum litera, quae intrinsecus habet eminentias atque densatim in seipsam reuertitur: denique ex multis est composita lineis rectis. Cochocidis linea est atque haec quoque composita est ex mul tis circumferentijs. Verum hae duae Xystrocidis &Conchocidis non subdiuiduntur, sed indiuisae permanent. Recta uero linea, et circumferentialis, sunt quidem et ipsae extra figuram absque diuisione: quia erecto natura ipsa nihil est erectius: neque circumferentiali quod à diabete circumducitur quicquam exactius &exquisitius, sed si relatione quadam eas contemplemur: uarias recipiunt appellationes. Siquidem statim ab initio linea recta intra figuram considerata: ut Triangulo, quadrato, circulo, ¶llelogrammo, diuiditur in nouem. Nominatur enim latus, uel crus, basis, perpendicularis, subtendens, uertex, diagonalis, diameter, diacyclus, &aequedictans. Lineae enim quae in triangulo connectunt uel conficiunt angulum superiorem: appellantur inquam lineae istae crura.