Latin
Caput VI
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 11-2
Unproofread scanNot analysed yet
unum punctum: linea etiamsi tangit, lineam, tota totam similiter: fiet una. Recta uero linea circulum tangere dicitur, quae cum circulum tangit: &producta fuerit: neutra ex parte circulum secat. Circuli sese tangere dicuntur, qui se tangentes, tamen mutuo sese non secant. Recta linea ad planum dicitur esse erecta: quamdo ad omnes lineas tangentes eam, in eodem plano angulos fecerit rectos. Planum uero ad planum diciiij tur esse erectum, quando rectae lineae ad angulos rectos in uno plano in communi eorum sectione ductae: etiam reliquo plano ad angulos rectos fuerint. Plana aequedis stantia sunt: quae nunquam concurrunt. De aequalibus similibus, &reciprocis lineis atque figuris.