Latin
Cap. VIII
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 13
Unproofread scanNot analysed yet
infinita uero magnitudo est, qua maius quippiam nihil excogitari potest: secundum substantiam quamcunque, ita ut nullus eius sit finis. Magnitudo magnitudinis pars est minor maioris, quando minor exacte metitur maiorem. nunc uero partem accipimus, non ut terram mundi dicimus esse partem: neque ut caput hominis est pars: denique non ut lineae ad angulos rectos diametro circuli ab extremitate ductae, partem dicimus angulum extra semicirculum sumptum, &ab ipsa linea quae ad angulos rectos est ducta contentum. quia fieri nequit ut angulus rectus, cadat sub mensuram huius anguli qui ceratoides dicitur. quia ceratoides angulus minor est quouis angulo rectilineo. quare partem in magnitudinibus accipimus tanquam in ijs rebus quae eiusdem sunt generis. atque sic dicemus magnitudinem magnitudinis esse partem. ut pote tertiam anguli recti partem: dicemus anguli recti esse partem, illud omni sophismation negligendum &contemnendum. quo arguitur si pars est id quod exacte metitur aliud, etiam illud, quod exacte aliud metitur est pars.