Latin
14.1 to 14.4
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 14.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
sed linea recta pedalis, metitur solidum, ergo linea recta pedalis est pars solidi quod quidem absurdum est. pedalis quaedam linea recta solidi cuiusdam longitudinem, profunditatem, &latitudinem metitur, quae sunt eiusdem generis cum linea recta, non autem solidum ipsum. Multiplex est maior magnitudo minoris, quando sub minoris cadit mensuram. ita ut minor eam exacte metiatur. Quid igitur sit pars, quid ratio, quae nam sint eiusdem generis, &quid sit proportio, exactius &diligentius explicatum est in ijs quae arithmeticae clementis praemissa fuerunt. nunc uero illud solum dicimus, quod sicut in alijs rebus, quae eiusdem sunt generis, ipsa proportio applicata conuenit: sic etiam in magnitudinibus, quae eiusdem sunt generis conuenit. Illae uero magnitudines dicuntur inter se rationem habere, quae si fuerint multiplicatae: sese mutuo excedere possunt. ijs uero qui hanc oppugnant definitionem, &dicunt ea rationem inter se habere tantum quae multiplicatae inter se possunt se mutuo excedere. Verum nihil tam est unius generis ac sit punctum puncto, quare si punctum aliquod per aliud punctum multiplicatur, excedit illud punctum. Iis inquam sic respondendum, quod punctum multiplicationem in magnitudine factam non recipit inse: illud enim quod magnitudinis non est particeps: neque multiplicari secundum magnitudinem potest, sed secundum numerum tantum recipiet multiplicationem, quia in linea recta infinita puncta sunt. quot igitur, puncta, tot punctorum sunt multiplicia. sed uniuersaliter quando de puncti magnitudine dicunt, quod habeat aliquod interuallum: directe repugnat Elementorum scriptori, qui punctum ait esse, quod partem non habet: rationem uero habere inter se ipsas magnitudines. In eadem ratione magnitudines esse dicuntur prima ad secundam, &tertia ad quartam, quando primae &tertiae aequaliter multiplices secundae &quartae quouis modo aequaliter multiplices uel simul excedunt, uel simul deficiunt, uel simul aequales illis fuerint, aliter atque aliter inter se comparatae, Quae uero magnitudines, eandem rationem habent appellantur proportionales.