Latin
13.6 to 13.7
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 13.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
sunt autem uertices eorum, puncta ipsa ad quae planae superficies deductae uel conductae angulos illos faciunt. Sunt praeterea etiam anguli interni &externi, anguli oppositi, et anguli ex ijsdem partibus: de quibus agemus alijs in locis. Figura est, quae termino uel terminis continetur. haec definitio figurae, etsi unica sit &simplex: tamen multarum figurarum in se continet differentias: secun dum finitum quod in ea est: &infinitum. atque circum ferentialibus figuris inducit ideam finiti: rectilineis uero infiniti: denique figuris quae ex his fiunt: ideam mixti. Adhaec à primo numero sumit mensuras progreßionis specierum: unde etiam omnes constituit iuxta Ἀι τὰ numeros. alias quidem figuras iuxta simpliciores: alias uero iuxta numeros magis compositos: quia trianguli, quadrata, pentagona, &uno ut dicam uerbo: omnia polygona unà cum numeris progrediuntur in infinitas usque mutationes. Ex figuris uero aliae quidem sunt rectilineae, alia uero circumferentiales: nonnullae denique rectis &circumferentialibus lineis contentae. Sunt autem rectilineae figurae, triangulus, quadratum, Rhombus, Rhomboeides, quadrangulum altera parte longius: &quadrangulum oblongum: quatuor etiam Trapezia, pentagonon. hexagonon, &sic continenter usque ad pentecae decagonon.