Latin
13.1 to 13.5
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 13.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
quia angulus in cly dibzy G Google pto, continetur axe, &clypei linea, quarum altera quidem mixta est, altera simplex. Item sunt anguli qui recta linea &circumferentiali (quarum utraque simplex est) continentur. Atque ex his aliae quidem continentur lineis eiusdem speciei. duae enim circum ferentiae, sese mutuo secantes: uel tangentes: angulos faciunt: qui triplices sunt: uel enim utrinque sunt conuexi uel gibbosi, quando conuexae partes circumferentiarum extra fuerint: uel concaui utrinque: quando ambae partes concauae, intra fuerint: quos angulos Xystroei des uocant, uel mixtos conuexa &concaua linea, ut sunt: anguli Lunares. Quanquam &dupliciter anguli continentur recta linea, &circumferentia. uel enim continentur linea recta &concaua circumferentia: ut angulus semicirculi: uel linea recta, &conuexa circumferentia. ut cornicularis angulus. denique omnes anguli qui duabus lineis rectis continentur: nominabuntur anguli re ctilinei. triplicem habentes differentiam, quorum commune nomen est: anguli plani, eorumque genus est inclinatio: locus uero, plana superficies: quia &anguli po sitionem habent. generatio eorum est, quod oporteat esse duas lineas ad minimum: non autem tres. ut in angulo solido: easque inter se concurrere oportet: &concurrentes non esse è directo positas, ut protracta ex duabus fiat una recta linea. Sunt autem anguli rectilinei tres, rectus, acutus, obtusus, atque rectus quidem angulus est: quando recta super recta stans: angulos uicinos inter se fecerit aequa les: uterque enim horum rectus erit. Acutus angulus est, qui recto est minor: obtusus, qui recto est maior. Atque hi quidem anguli intra figuras habent differentes appellationes, quia nominantur anguli uicini, uel contigui: &anguli ad uerticem: &anguli permutatim sumpti. Dicimus uero angulos uicinos, differre ab angulis ad uerticem: quia horum generatio fit per duarum rectarum linearum sectionem: illorum uero per diuisionem unius rectae per alteram rectam: quoniam si recta quaedam linea secta quidem non fuerit: et sua extremitate alteram secat: duosque fecerit angulos: tales nominamus angulos uicinos. sed si duae rectae sese mutuo secant: tum ad uerticem fiunt anguli: sic uero nominantur, quod uertices habent conuenientes in uno puncto.