Latin
14.5 to 14.8
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 14.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Proportio uero minima consistit intribus terminis. Termini in hoc loco accipiuntur singulari significatione, uel in magnitudinis bus, uel in numeris ipsas magnitudines denotantibus: Vt enim circuli terminus est circumferentia, &trianguli termini sunt latera ipsa: sic etiam 9. ad 6. rationis, ijdem hi numeri termini sunt. Cum uero tres magnitudines fuerint proportionales, tum primae ad tertiam ratio erit. primae ad secundam duplicata. Erathosthenes uero inquit, quod sicuti in distantijs &interuallis aequalibus, &ad rectam lineam positis, interualla duplicantur: ita etiam in rationibus, tanquam ad rectam lineam prima ad tertiam duplicatam habet rationem, quam habeat ad secundam, quias. &6. sesqui altera &6. à 4. sesqui altera. ergo 9. 44. duabis . duabus sequi alteris. nam excessus nempe. secundum unam sunt quidem ut pote in 9. &4. quoniam 9. excedit 6. 3. &6. excidit 4. 2. sed 3. &2 faciunt; si componuntur. qui numerus est excessus, ad 4: sicuti uero progrediendo à maioribus ad minores: excessus faciunt duplicatas &triplicatas rationes: sic à minoribus fiunt defectus. quando uero aequaliter multiplicatur, multiplex primae excedit multiplicem secundae, &multiplex tertiae, non excedit multiplicem quartae. tum prima ad secundam maiorem rationem habere dicitur, quam tertia ad quartam. &in hac definitione Euclides uoluit nobis in animum inducere, &proponere, in quibus maior ratio sit inuestiganda, &postquam suis notis designasset, quae magnitudines in eadem essent ratione per aequaliter multiplices, quae uel simul excedunt, uel simul aequales sunt, uel denique pariter deficiunt: ostendit quae maiorem habeant rationem, quod &illae excessum habeant, quomodo uero hic excessus fiat: ipse in libro quinto suae institutionis elementorum in theoremate inaequalium magnitudinum demonstrauit. Homologa seu eiusdem rationis esse dicuntur antecedentes termini, antecedentium &consequentes consequentium. Ratio ut dictum, est duorum quae eiusdem sunt generis inter se quaedam habitudo. sed in magnitudinibus proprie dicemus quod ratio sit duarum magnitudinum eiusdem generis, iuxta quantitatem continuam quaedam habitudo, quia in ipsis sit proportio, quae dicitur esse eiusmodi rationum dibzy G Google rationum similitudo. Conuersa ratio est, sumptio consequentis ad anteoedentem. Compositio rationis est sumptio antecedens tis cum consequente, ad ipsum consequens. Disiuncta ratio est, sumptio excessus: quo excedit antecelens consequentem terminum ad ipsum consequens.