Latin
17
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 17
Unproofread scanNot analysed yet
quod demonstrat linearum coniunctionem dissolutam, &quae nunquam fieri poßit. Denique lineae rectae quae eodem perpetuo interuallo inter se distant: neque minuunt aliquando spatium quod inter ipsas est in eodem plano: sunt aequedistantes. atque de his quidem haec Geminus tradit. Veruntamen tria haec quae rectis aequedistantia bus per se insunt, sunt proponenda: &propriae certaeque earum existunt notae: imò cum illis conuertuntur non quidem tria haec simul: sed unumquodque scorsim sumptum, &à reliquis separatim: quorum primum est, quod si recta linea aequedistantes rectas secat: tum faciat angulos permutatim sumptos aequales: deinde si recta linea secat aequedistantes: illa facit angulos internos aequales duobus rectis: reliquum est quod si recta secat aequedistantes rectas angulus externus, angulo interno sibi opposito erit aequalis. Nam unumquodque horum si demonstretur: sufficiens erit declarare rectas aequedistantes esse. Hac etiam ratione: solent alij Mathemathici disserere de lineis: atque unius cuiusque speciei accidens tradere. Vocabula Stereometriae COlidum corpus est, quod longitudinem, &latitudinem, atque profunditatem habet: solidi uero extremitas est superficies. Quod si quid fueris corpus: etiam solidum erit: non autem uiceuersa, si quid fuerit solidum, illud quoque erit corpus. sicuti se habet in iam propositis solidis, sunt enim haec imaginatione con cepta atque solida quidem, non autem exprimentia typum ipsum, hoc est non e conuerso locum habentia. Generaliter ergo dicimus. Solidum est quod habet longitudinem &latitudinem atque profunditatem: cuius extremitates sunt superficies. Angulus solidus est, qui pluribus quam duobus ingulis planis continetur: non existentibus in eodem plano: atque ad unum punctum constitutis. Imperfecta &deficiens est haec definitio: nam angulus quartae partis sphaerae seu angulus quadrantis: pluribus quam duabus superficiebus continetur: quae tamen planae non sint. nam semiconum ad uerticem non facit angulum solidum. nam si fuerit angulus: tum etiam coni uertex angulus erit, itaque &duabus superficiebus con tinebitur: &una quoque superficie angulus solidus. Melius itaque &uerius definietur angulus solidus: quod fit magnitudinis, aut magnitudinum copula aut coniunctio in uno puncto. Angulus solidus est plurium quam duarum linearum sese mutuo tangentium: &non in eodem plano existentium: ad omnes lineas inclinatio. Atqui Euclides uult angulum esse in inclinationem: Stoici uerodiunt inclinationem esse angulum, bene tamen definit Euclides. Quoniam omnis angulus est magnitudinum in uno puncto coniunctio atque copula.