Latin
18
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aliter angulus communiter quidem est copula superficiei, quae ex ijsdem partibus ad unum punctum habet concaua sua, uel simpliciter qui pluribus quam duobus planis angulis continetur. Aut copula &coniunctio solida ad unum punctum inclinata superficie ad lineam: quae etiam protracta: ipsamet non incidit in seipsam. Tum uero cogitamus protrahi: cum non apparet quod non excedat totam eius longitudinem: sic etiam imaginamur nobis, planum aliquod produci &extendi. Proprie tamen anguli rectilinei solidi dicuntur: quorum superficies, quae angulos faciunt: continentur angulis rectilineis. ut pyramidum anguli, &solidorum multilaterum, et cubi. anguli ue ro non rectilinei, qui sic se non habent, ut anguli Conorum. Superficies uero figurarum solidarum: quaedam non compositae dicuntur: quaedam compositae, incompositae quidem superficies solidorum sunt: quae protractae ipsae in seipsas cadunt. ut superficies sphaerae. Compositae autem quae protractae: sese mutuo secant. Ex compositis uero, aliae quidem componuntur ex dissimilium generum superficiebus ut sunt superficies conorum &cylindrorum &his similium, ex eiusdem generis super ciebus: ut sunt rectilineorum solidorum. Quamuis &alia diuisione, superficies in figuris solidis quaedam sunt simplices, quaedam mixtae. simplices quidem sunt insolis planis sphaerica: mixtae utro conica &cylindrica, &quae his sunt similes, atque hae sunt mixtae ex plana &circumferentiali, Speiricae uero sunt mixtae, ex duabus circumferentijs: et aliae plures sunt numero infinitae: cum compositae, tum mixtae. Lineae itaque quae sunt in figuris solidis: quaedamsunt simplices: aliae uero mixtae. simplices quidem ut lineae rectae, &circumferentiales. mixtae ut sunt conicae &Speiricae. atque hae quidem sunt ordinatae. inordinatarum uero linearum, infinita est copia, sicuti &compositarum. Sphaera est figura solida, unica superficie contenta, ad quam ab uno puncto in medio sphaerae posito: omnes lineae rectae productae: sunt inter se aequales. uel est figura solida, extremis partibus rotunda, ita ut à medio omnes distantias omnifarie habeat aequales. Nam quando semicirculi alicuius diametro manente, ipse semicirculus circumducitur: atque redit in cum unde coeperat moueri locum: tum superficies, quae fit per semicirculi circumferentiam, appellatur superficies sphaeri ca. solidum autem ita comprehensum: sphaera uocatur. medium uero huius figurae solidae seu sphaerae pun ctum, nominatur centrum. Diameter uerò sphaerae appellatur axis, atque est linea recta quaedam per centrum ducta, terminata ex utraque parte in sphaerae superficie immutabilis permanens, circa quam sphaera ipsa mouetur &uertitur. Extremitates uel extrema puncta axis appellantur Poli. quod si sphaera secetur, tum sectio fiet circulus. Circuli polus in sphaera dicitur punctum, in superficie sphaerae, à quo omnes lineae rectae, ad circumferentiam ductae: sunt inter se aequales.