Latin
Cap. VIII
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 17.10
Unproofread scanNot analysed yet
praeterea quod secundum angulum fiat uisus: quandoque introrsum uergentem: nonnunquam extrorsum extenuatum &in uerticem exeuntem: denique interdum fieri per aequidistantes lineas. Opticae partes, nominari &recenseri quidem possent plures: iuxta materiae circa quam uersantur diuersitates: ueruntamen tres sunt generalißimae. Prima quidem quae unum &idem nomen habet, quod &tota Optica &Perspectiua appellatur, seu Optica. Altera Catoptrica, tertia Scenographica. Est autem Catoptrica in uniuersum, ea scientia, quae uersatur circa radiorum uisualium refractiones, quae fiunt à speculis, non quidem ab uno speculo, sed a pluribus.