Latin
17.5 to 17.9
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 17.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Metitur ergo aceruum tanquam conum &puteorum brum circumferentias ut figuras Gylindricas &in acutum mutilas, ut coluros. Vtitur uero ut Geometria Arithmetica sic haec logisticae scientiae instrumentis utitur: in dioptris quidem, arcarum dioptris, canonibus, seu regulis, rubricis gnomonibus &his similibus ad dimensiones interuallorum &altitudinum interdum umbra, interdum dioptris. quandoque etiam refractione, inuestigat id quod est propositum sicuti multoties geometra rationales lineas inquirit: ita geodetes sensibilibus utitur lineis, &ex his quaedam exactiores sunt, quae aut per radios solis capiuntur: aut per speculandi instrumenta: aut similia quae interpositione fiunt organa, excipiuntur quaedam uero magis sunt corporales, per intensiones &tractiones funium aut rubricis: his enim utens geodeta metitur eminus distantes areas quasuis, inspiciendo distantias &altitudines turrium, murorum fastigia, latitudines &profunditates fluminum, &quae huius sunt generis. Adhaec geodaesia diuisiones facit non tantum ad aequalitates inuestigandas: sed &ad rationes &proportiones, imo interdum aspicit dignitatem &excellentiam arearum ut, Quare porticus aspectu rectangulae eminus uideantur curtatae seu mutilae: &turres quadratae rotundam formam referant, labique eminus uideantur quae recte stant: inaequalia etiam sub uisum cadant ea, quae sunt aequalia propter positiones, &longitudines. Opticae etiam supponit ob oculum qui circumfertur, etiam uisus circumferri, &simul cum oculo qui aperitur ad id quod uidetur fieri uisum. Et alio etiam modo proponit alia in aethere, alia in aëre uisa: per lineas rectas conspici. Nam omne lumen per rectas lineas fertur. quae uero conspiciuntur per corpora diphana ut uitra &flumina, aut aquam: ea uideri per refractiones: quae uerò per specula, per angulos refractos. Optica sanè rerum naturam non inquirit nec inuestigat an defluxiones ad corpora defluentes emissitijs è uisu radijs fiant. an uero simulachra emanentia ab ijs quae sensu percipiuntur in uisum ingrediantur occurrentia: aut simul extendatur, aut simul nutriatur qui medius intercedit aër: Tantum uero considerat: an seruetur in unaquaque hypothesi, directio uel rectitudo lationis seu motus, aut etiam dilatationis. &anfiat coitus, per copulam in angulum aliquem. siquidem haec contemplatio est maiorum &minorum. Imprimis tamen haec scientia contemplatur: quomodo ab omni parte uisus fiat: non autem ab omni finito puncto.