Latin
Cap. VIII
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 19
Unproofread scanNot analysed yet
Inuenta est Geometria primum ab Aegyptijs, Thales postea in graeciam eam transtulit: &post Thaletem, Mamertius frater Stesichori poetae, &Hippias Eleus. post hosce Pythagoras, paulò latius considerans huius scientiae principia: &inquirens theoremata sine materia, &mente solum concepta. Post hunc Anaxagoras, &Plato, &Oenopides Chius, Theodorus Cyraenaeus, &ante Platonem, Hippocrates, post hunc Leodamas Thasius, &Archytas Tarentinus, Theaetetus Atheniensis, Eudoxus Knidius qui tribus proportionibus, alias tres adiecit: &multi alij. sed his non multo est iunior Euclides qui Elententa conscripsit. fuit autem tempore primi Ptolemaei iunior Platone: maior uero natu Bratosthene, &Archimede, hi enim uno eodemque uixerunt tempore. Quod nam sit nomen mathematicae &harum disciplinarum dicimus his scientijs nomen datum esse. quia omnis mathesis apellata: sit recordatio non externe animo adueniens, ut sunt phantasmata &imaginationes, quae à sensibus proueniunt. in phantasta imprimuntur: neque etiam existit adsciscititia ut cognitio quae in opinione posita est, sed excitatur quidem ab ijs quae apparent: &progrediens interne, ab ipsa mesito quae ad semet ipsam est conuersa perficitur. etiamsi non exacte &perspicue in eis agat, &perficiat: &omnes apprehendat substantialiter &abstracte. Promit tamen unumquodque quando aufertur impedimentum quod prouenit à sensibus. Nam sensus eam copulant partilibus: phantastam uero implent motibus formantibus: appetitus uero eam distrahunt flectunt ad uitam, paßionibus &affectibus indulgentibus subiectam. omne autem partile impedimentum est conuersionis in seipsam redeuntis. Aristoteles aliquo in loco ait quod quicunque contemnunt Mathematicarum disciplinarum cognitionem: uoluptates quae in ipsis sunt minime degustarint. Plato uero manifeste docet mathematicam esse uim quandam purgantem animum nostrum, &quasi manu ducentem nostram mentem. Species uero Mathematicae deficiunt à natura impartibili, &partibilem transcendunt: &mente sunt inferiora: sed opinione perfectiora, &exactiora atque puriora. uerum opifex accipit ad unionem &diuisionem uniuersorum, identitatem: una cum diuersitate ad complendam animi naturam, &ad haec statum &motum ex hisque generibus ipsam constituit. Dicendum etiam quod mens stans, &seipsam contemplando unam se &multa simul esse depraehendit: toque nomine promit numeros, atque numerorum cogiij dibzy G Google nitionem quam Arithmeticam appellamus. iuxta uoro multitudinem, unionem, &secum communicationem &colligationem musicam sibi comparat. quia &ipsa anima ab ipso conditore prius diuisa fuit: postea rationibus confirmata &collecta. iuxta uero statum, qui in ipsa est: &actionem confirmat: Geometriam ex sese deprompsit. iuxta uero motum Sphaericam.