Latin
Cap. VIII
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 20
Unproofread scanNot analysed yet
Axioma est iuxta Aristotelem, quando non solum discenti cognitum quippiam est, sed etiam per se fidem facit: &principis loco assumitur. Vt quae eidem sunt aequalia: illa sunt inter se aequalia. quando uero is qui audit eam propositionem, per se fidem non habentem, non intelligit, tantum eam persuasione quadam assumenti concedit. talis propositio est hypothesis. Nam circulum talem esse figuram, communi quadam sententia non prius sine doctrina percepit: sed cum audit, concedit eam nulla adhibita demonstratione. Omnis igitur reductio ad impoßibile accipit id quod pugnat cum quaesito: illudque proponit: postea progreditur. donec perueniat ad absurdum: quod confectum est: &per tale ipsam hypothesin tollit: denique confirmatur id quod ab initio est propositum in quaestione. Nam in genere id sciendum est, quod omnes mathematicae demonstrationes uel sunt à principijs, uel ad principia: ut inquit Porphyrius, &quae à prin cipijs oriuntur: etiam duplices sunt. Vel enim incipiunt à sententijs communibus, &efficacia quae sola perse edibzy G Google per se fidem habet. Vel ab ijs quae antea fuerunt demonstrata. quae uero ad principia tendunt: uel sunt positiones, &uocantur Analyscis resolutiones quibus opponuntur compositiones, quia bono &iusto orline à principiis illis possumus peruenire ad quaesitum. &id est sinthesis. Quae uero auaereticae tollentes sunt nominantur reductiones ad impoßibile. nam huius demonstrationis officium &munus est: inuertere id quod confessum &manifestum est. &huius rationis etiam est syllogismus, sed non ille idem qui inest etiam in resolutione. Nam in reductionibus ad impoßibile, complexio est secundum alterum modum bypotheticorum syllogismorum, ut si triangulorum aequales angulos habentium, latera aequales angulos subtendentia non sunt aequalia, totum, erit aequale parti: sed hoc fieri nequit. Ergo triangulorum aequales angulos habentium latera: aequales angulos subtendentia sunt aequalia. Euclides inquit à data linea recta quadratum describere rationale: Linca recta proposita nominatur: quae principium est mensurarum, &quasi canon ®ula per hypothesin ad dimensionem longitudinum à nobis sumpta. Exempli gratia si quis dicat quantum sit interuallum datorum quorundam punctorum, uel non. decenter interrogaret: quot pedum aut cubitorum necesse esset petere cubitum aut pedem secundum quantitatem datam. eaque utentes inquirere data: &rationalis lineae propositum interuallum an omnino iiij dibzy G Goog rationalis mensura sit. Manifestum uero est cognatam esse rectitudinem angulorum aequalitati, ut inaequalitati angulorum inclinatio cognata est: quod uel acuti uel obtusi sint. Sic etiam similitudo termino &fini. dissimilitudo uero infinito. quod enim in quantitatibus aequalitas: id in qualitatibus est similitudo.