Latin
20.5 to 20.7
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 20.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cylinder autem est figura solida quae continetur circulis aequedistantibus, &superficie cylindrica, quae circulis illis est intercepta. Basis uero cylindri sunt ipsi circuli. Axis uero recta linea per centra circulorum ducta. Latus denique cylindri, linea quaedam quae recta cum sit: &in superficie cylindri existat: tangit utramque basim: eamque dicimus circumductam: describere superficiem cylindricam. Illi uero dicuntur recti esse cylindri: qui axem habent ipsis basibus ad angulos rectos. Pyramis est figura solida planis quibusdam superficiebus contenta: quae ab una superficie plana ad unum constituitur punctum. Cubus est figura solida sex quadratis aequalibus contenta. Octacarum est figura solida: octo quadratis aequalibus &aequilateris contenta. Eicosaedrum est figura solida uiginti triangulis aequalibus &aequilateris contenta. Dodecaedrum est figura solida duodecim pentagonis aequalibus, &aequilateris &aequiangulis contenta. Verum de his aliquid dicendum est quod naturae est consentaneum, cum figurae planae sint diuisae in rectilineas figuras, &circulos: dicimus quod si rectilineae figurae fuerint ad angulos rectos suis superficiebus planis erectae: tum faciunt prismata. quadratum uero, etiam perficit cubum: si aequaliter aequale aequaliter cre ctum fuerit: sed si ad angulum acutum erigantur &in uno puncto superiore desinant atque terminentur: tum constituunt Pyramides. Circuli uero ad angulos rectos erectium: facit cylindros: uerum si in se declinantes: &in unum punctum superne extenuati fuerint: fiunt C iiij dibzy G Google Coni: denique si in seipsos conuersi fuerint: tum in sphae ras tornantur. Verum &horum corporum proportionem ad uniuersum mundum retulerunt.