Latin
21
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 21-2
Unproofread scanNot analysed yet
siquidem igni dicunt proportionalem esse Pyramidem, hoc autem dicunt propter motum ignis qui fit sursum: aëri uero propor tione conuenit octaedrum: quia nunc in hunc nunc in illum potest octacarum moueri et poni locum. uel hac &illac extendi. aquae etiam Eicosaedrum conuenit: quod fluxui sit obnoxia, &multis modis quasi circumfundat angulos. denique terrae cubum conferunt: tanquam ei quae sit omnium firmißima &ad basim maxime idonea. tandem sphaerae scu coelo dodecaedrum comparant: propterea quod cum pentagonis continea tur, quae angulos plures habent caeteris: etiam ad multas areas capiendas apta sit &sphaerico corpori sit maxime conueniens. Hae uero quinque figurae continentur aequilateris aequalibus, &aequiangulis figuris planis: &praeter has quinque praedictas figuras: non est alia figura solida quae contineatur planis superficiebus aequilateris, aqualibus, &aequiangulis inter se. Affectiones rerum Geometricarum &Stereometricarum. Angit autem linea lineam, superficiem, &corpus, in puncto &in linea. punctum uerò si alterum tanget punctum, fiet unum punctum. sic &linealis neam tangens, tota totam: similiter fiet una. Recta uerò circulum dicetur tangere: quae circulum tangens si producta fuerit: ex neutra tamen parte circulum secabit. Circuli uerò sese mutuo tangere dicuntur: qui cùm sese mutuo tangunt: non secant sese. Rectu uerò ad planum erecta est, quando ad omnes lineas rectas quae ipsam in eodem plano tangunt, fecerit angulos re ctos. Planum uerò ad alterum planum erectum est: quando lineae rectae in uno aliquo eorum plano, communi ipsorum sectioni ad angulos rectos ductae: etiam reliquo plano ad angulos rectos fuerint. Aequedistantia plana sunt: quae nunquam concurrunt. Differunt in solidis &in planis. atque etiam lineis, similitudo &aequalitas. Sic enim in sexto Euclidis elementorum. Duabus datis figuris rectilineis, alterae similem quidem figuram: alterae uerò aequalem propositum est constituere. atque in ea propositione medium proportionale inuenientes: per eam medietatem id quod propositum est, probamus: in solidis uerò per duas medictates. Nunc uerò dicemus uniuersaliter de aequalibus quidem, quòd aequales lineae, superficies, corpora sint: quaecunque tota totis, uel genere uel figuratione conueniunt. dicitur etiam aequale, quod est isoperimetrum ambitu &comprehensione, &aequale lineis: unde &area atque sola arca. Anguli aequales sunt: qui applicati toti totis, in planis &solidis eadem dibzy G Google contractione uel genere, uel figuratione conueniunt. Aequales uerò circuli sunt, quorum diametri sunt aequales inter se. quia nequit fieri ut intelligamus ab ijsdem diametris alium atque alium circulum fieri.