Latin
22.1 to 22.4
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 22.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
quia per rectas perpendiculares: figurarum altitudines metimur: &ad rectitudinis relationem alios angulos rectilineos distinguimus, cum illi per se sint infiniti. quia in hyperbole &Elleipsi considerantur, unaquaeque enim harum per se est finita. Demonstratione indigere &delineatione propter proprietatem quaesitorum quae ab euidentia postulatorum &axiomatum deficit. quia utrumque indiget simplicitate, &facile depraehendi debet: postulatum dico, &axioma. Verum postulatum iubet machinari materiam ad redditionem &explicationem accidentium, quae tamen redditio simplicem &facilem habeat deprehensionem. Axioma uero aliquod per se accidens dicit, manifestum ipsis audientibus, per se: ut cum dico ignis est calidus, utrumque principium est indemonstrabile; postulatum, ipsum &axioma respectu aliorum quidem sumitur: quia facile comparari potest: hoc uero tanquam facilè cognitu creditur Omne problema &omne Theorema, quod ex ab solutis suis partibus completur. haec omnia in se habere debet. Propositionem, Explicationem dati, Explicati onem Quaesiti, Deliucationem. Demonstrationem &Conclusionem. Ex his propositio exponit quid sit quaesitum alicuius dati. nam perfecta propositio ex his duabus constat. Explicatio uero dati, ipsum datam per se scorsim sumens, ipsi quaestioni praeparat. Expositio uero quaesiti, separatim manifestat quid &quale sit ipsum quaesitum. Delineatio uero addit ea quae dato desunt ad inquisitionem quaesiti. Demonstratio etiam scienter ex iam confeßis &affirmatis confirmat id quod est propositum. denique conclusio redit ad propositionem, confirmans id quod est demonstratum. Et totidem sunt in uniuersum partes problematum &theorematum. Quae uero maxime sunt necessariae &in omnibus existunt: sunt hae. Propositio, Demonstratio, &Conclusio, quia prius scire oportet quaesitum: illudque est demonstrandum per media: tandem concludere id quod est demonstratum. &ex his tribus unum aliquod de ficere est impoßibile. reliquae uero partes nonnunquam assumuntur: aliquando uero quod nullum habeant usum praetermit. tuntur. quia explicatio quaesiti, &explicatio dati, in eo problemate non est. Triangulum aequicrurum constituere. habentem alterum angulum ad basim duplum reliquo. Ex problematibus quaedam fiunt simpliciter, quaedam dupliciter, quaedam uero multipliciter, quaedam uero infinitis modis. simpliciter ut aequilaterus triangulus. ex reliquis uero, alij dupliciter constituuntur, dibzy G Google tur, alij tripliciter.