Latin
22.5 to 22.7
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 22.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
infinite uero eiusmodi problemata fieri possunt, datam lineam rectam: secare in tres partes proportionaliter aliter porportionales, easquae ante alia &quae in multis, &quae respectum habent ad ipsa: atque praedicationem constituunt. Cum autem triplices sint ut paucis dicam uniuersales formae participantis. existentis in multis &particularia complentis. differentias etiam intelligimus secundum materiam subiectam. Participantia eius duplicia ponentes quaedam sensu percepta, quaedam in speculatione &phantasia suam existentiam, quia materiae duplex alia quae sensu sunt coniugata, alia eorum quae imaginatione concepta. Omne enim uniuersale, &unum illud quod multa continet, uel excogitari natum aut apparet in singularibus &existentiam in his habet. &inseparabile ab ipsis est. atque ordinatum &distributum in ipsis, &cum his uel simul mouetur, uel firmiter &immobiliter consistit, aut potest ante multa consistere, atque procreare &generare multitulinem, multis etiam a seipso praebens imagines, &impartibiliter praestructum, ijs quibus cum participat. Veritas autem suggerit participationes ad secunda. Lineae species &formae duplicem continent potentiam: impartibilem &partibilem, quia habent punctum impartibiliter &interualla partibiliter Vnitatem uocant punctum quod dari ponique nequit. Punctum uero unitatem quae positionem habet: positionis particeps est: iterum punctum in phantasia sese ed by Google giti sese profert, &quasi in loco existiti &materiale est secundum materiam intellectualem. quare unitas dari nequit: neque materiam habet: &est extra omnem distantiam atque locum. punctum autem habet positiones quasi in phantasiae gremijs appareat. duplex uero punctum est uel per se: uel in linea, &ut terminus existens solum, &unum, nec habens totum neque partes: imitatur summam rerum naturam idcirco proportionale est Vnitati: linea uero binario numero: superficies denique ternario.