Latin
24.1 to 24.5
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 24.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sic eadem Dialectica purißima philosophiae pars existens, superat mathematicas &continet uniuersum illarum orbem: &uires atque potentias ase tribuit scientijs uarias, perficientes, iudicantes, intelligentes. Analyticam dico &diuisoriam atque definitoriam, denique apodeicticam, quibus adiuta &perfecta mathematica: quaedam resolutione inuenit: quaedam quasi compositione, alia uero explicat diuisione, nonnulla definiendo, denique aliqua quaesitorum demonstratione: applicando has methodos rebus sibi subiectis. Angulum notam &imaginem esse dicimus continentis in diuinis illis generibus &copu lantis ordinis rerum diuersarum, in unum: &rerum partibilium in impartibile: &rerum multarum in copulantem communionem. quia angulus ipse est uinculum multarum linearum, &superficierum planaetum: &coniunctio ipsa magnitudine in impartibile punctorum &coniunctio omnis figurae quae per ipsam consistit. atque idcirco nominant oracula, angulares notas figurarum compactrices quatenus imaginem ferunt coarctatricium unionum diuinarum que coniunctionum: quibus ea quae disiuncta sunt, sit i mutuo cohaerent. Anguli igitur qui sunt in superficiebus exprimunt magis immateriales &simpliciores atque perfectiores uniones. anguli uero in solidis progredientes uniones, usque ad extrema. &difiunctis communionem &undiquaque partibilibus constructionem eiusdem naturae. Praeterea qui in superficiebus sunt anguli: alij attingunt primos ipsorum &non immixtos: alij uero cohaerentes: &alij specificant uniones intellectilium formarum: alij sensilium alij uero quae inter illas positae, medium locum Qui igitur ex circumfetenent copulatrices. rentijs fiunt anguli, imitantur causas quae intelligibilem uarietatem, in unionem conuoluunt. mente enim &intellectilibus speciebus circumferentiae concurrunt: ad sese conferentes imagines ipsas. Rectilinei autem quae sensibilibus praesunt &unionum quae in his sunt coniunctionem. Mixti denique communiones sensibilium &intellectibilium formarum in una unione immobilem conseruantes. Oportet uero dum haec exemplaria intuemur etiam singulorum causas exponere. Anima dicitur circulariter moueri, cum potentijs intellectualibus: ita intellectualis mentis quasi centrum est. mens uero circa ipsam continet &agit atque uiuit ad centrum uniuersis undique intellectualibus actionibus, &animis illustrat, per se uiuendi uim &efficatiam ificatiam per se mouendi ad mentem, quaerendi etiam &mentem circumsiliendi &redeundi iuxta propria periodos. remittentes mentis mensuram quae capi nequit. Nam intellectuales ordines habent ad animas ex cessum quendam &prae eminentiam non aliter atque centra. animae uero ipse circa tales ordines intellectuales secundum circulum agendo &operando redeunt.