Latin
24.6 to 24.7
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 24.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis enim anima secundum quidem suam ipsiusmet intelligentiam, &unum illud, atque per se unum: ad extremum usque quasi centri loco posita est: secundum uero multitudinem circumit: desyderando, complero &perficere suam intelligendi uim &potentiam. Septem sunt Trigonorum species: Trigonum enim aequilaterum unicam habet speciem. trigonum uero aequalium duorum laterum, uel est orthogonium, uel oxygonium, uel ambligonium. simili modo &trigonum Scalenum: est triplex: orthogonium, oxygonium &amblygonium. Fieri nequit ut inueniatur numerus quadratus quadrati duplus: sicuti neque trigoni aequilateri rectanguli latus subtendens aequale duobus lateribus rectum angulum continentibus. Est differentia inter unitatem, &unum talis. In substantijs est specificatio, &ut barbare dicam identitas, ea nominatur anitas: &est diuersitas quae aperpellatur binarius. est &alia superior potentia commune quasi principium horum duorum: quae omnia scit, nouit, dibzy G Google nouit, &intelligit. ea potentia nominatur unum Itaque unum superiore &excellentiore est loco: quam sit unitas.