Latin
29
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 29
Unproofread scanNot analysed yet
Principium est primus omnium eorum quae sequuntur terminus cetiam principium consueuerunt iominare saepenumero: uniuersum illud quod omnia e singula continet, nam anima continet naturae efficatiam, eamque perficit: natura uero corporum motum: &ante haec, mens metitur periodos animae: &mentis uitam, id quod unum est &ens dicitur a philosophis. quia illudens &unum omnium rerum mensura est. Sicuti in geometricis solidum corpus terminatur superficie, superficies linea, &haec ipsa, puncto: quod quidem punctum omnium est terminus. In circulo recta per centrum ducta, appellatur diameter: in sphaera uero axis: in quadrato diagonalis. Septem dicuntur esse species trigonorum, uel etiam, parallelogrammorum. quod si rhombus moueatur: potest fieri quadratum, sin uero moueatur rhomboeides, fiet quadrangulum oblongum. Ex omnibus figuris planis rectilineis: solum qualratum latera habet omnia aequalia: &omnes angue los rectos: ideoque etiam dicitur praestantißima, unde etiam Pythagorici diuinitati eam aßimilarunt: quod habeat perennem &fixam conditionem: quae uim nim &potentiam imitetur perenne subsistentis aequalitatis, &rectitudinis. quia motus inaequalitati, status aequalitati conuenit. Post unum tres sunt substantiae finitum, infinitum, &mixtum: &per haec, spes linearum, angulorum, figurarum subsistunt. nam finito correspondet circumferentia, angulus circumferentialis, &circulus, in figuris planis, sphaera in figuris solidis. Infinito respondet proportionaliter rectum, idque per omnia haec, quae nunc posuimus: proprie in unoquoque est imaginandum. sicut &mixtum in omnibus hisce est. Sciendum quoque quod in omni geometrico theoremate, sint sex quae adsumuntur capita. Propositio. Explicantio dati, Explicatio quaesiti, quem graeci dioρισμὸν καὶ προδιωρισμὸν appellant. Delineatio, Demonstratio &Conclusio. Propositio etiam diuiditur in subiectum &praedicatum: atque ex subiecto fit explicatio dati, ex praedicato uero explicatio quaesiti. Sciendum &hoc quod in hac propositione: Homo est animal: subiectum quidem sit secundum philosophos Homo: praedicatum uero animal: sed in geometria propositio sumitur uel ut theorema, uel ut problema. loco quidem subiecti sumitur datum loco praedicati quaesitum. Geometriae principia diuiduntur in axioma, hypothesin, &postulatum. quae uero principia sequuntur: ea diuiduntur in problema &theorema. Axioma est quando id quod proponitur notum est discenti: &per se fidem facit: atque principij loco sumitur.