Latin
30
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 30
Unproofread scanNot analysed yet
ut Quae eidem sunt aequalia, illa etiam inter se sunt aequalia. Hypothesis est, quando aliquid proponitur quod discenti per se notum non est: nihilominus tamen ponitur, &conceditur ei, qui talem adsumit propositionem, cum enim dico circulum esse talem figuram communi quidem notione absque praeceptis non scimus nec intelligimus. sed cum definitionem talem audimus: eam concedimus ei: qui demonstrationem alicuius rei instituit. Postulatum est, quando aliquid proponitur quod incognitum est: neque concessum à discente: nihilominus tamen sumitur. ut omnes angulos rectos: inter se aequales esse.