Latin
29
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
quod si uerò in alterum fuerit multiplicatus: si fuerit uicinus: producit quadrangulum altera parte longius: uel parallelogrammum: sed si remotior fuerit: producit quadrangulum oblongum. Numeri ab unitate continui si inter se addantur: producunt triangulum aequilaterum. Ex triangulis rectangulis, quadratum à subtendente descriptum: est aequale duobus quadratis, quae describuntur à perpendiculari &basi. Omnis trianguli duo latera: sunt maiora tertio, quocunque sumpta fuerint modo. Perinaeter tripla sesquiseptima est diametri. Multiplicatio perimetri &diametri: facit quatuor circulos eodem interuallo contentos. Aliter eadem. Omnis trianguli rectanguli duo latera angulum rectum continentia: sunt aequalia, lateri rectum angulum subtendenti: si in seipsa multiplicentur. Et area à diametro &perimetro descripta si mensuretur: est aequalis, areis quatuor circulorum. Atque haec sufficiant de nominibus Geometriae Stereometriae, &Geodaesie. FINIS. Astronomiae &Astrolo giae Vocabula. Strologia quam etiam Astronomiam nominant: est Ascientia, quae uersatur in contemplatione motuum coelestium corporum, magnitudinum corundem, &figurarum, illuminationum etiam, &distantiarum horum omnium coelestium corporum. in mult tisque à sensu quaedam sumit: in plaerisque etiam communia quaedam habet cum naturalium rerum scientia. Huius uero pars est Gnomonica, quae occupata est in horarum dimensione: quae fit ratione positionis styli seu gnomonis. Altera eius pars Meteoroscopica, quae differentias cleuationum poli, &astrorum distan tias inuenit: multaque alia diuersaque astrologiae theoremata docet. Tertia Dioptrica quae praecepta habet quibus Solis, Lunae, caeterarum stellarum distantias co gnoscimus. Sunt autem duo praecipua atque principalißima, qui bus perficitur finis &scopus praedictionis astronomicae quorum primum loco &potentia est: per quod comprehendimus sigillatim configurationes motum Solis, Lunae caeterorumque astrorum cum inter se: tum etiam ad terram facta collatione. Alterum per quod ex Physica propriaque ui &efficacia dicturum configurationum: percipimus mutationes ex his ortas, quae accidunt, ijs quae hoc continentur mundo. Mundus autem est compages &structura facta ex coelo, terra, &ijs rebus quae coelo Elementisque continentur.