Latin
30
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 30-3
Unproofread scanNot analysed yet
uel mundus est uniuersarum rerum concinna &ornata dispositio: à Deo, &per Deum conseruata. Diuiditur autem mundus in aethera, qui &coelum atque quinta essentia, &sphaera appellatur: &in quatuor elementa ignem, aërem, aquam, &terram. In aethere uero sunt astra &stellae. Stella est corpus diuinum coelesteque eiusdem substan tiae particeps, cuius &locus in quo ipsa est: corpus inquam lucidum: &nunquam consistens, sed motu continuo &circulari circumlatum. Dicitur etiam stella esse illud corpus quod una simplicique delineatione circuniscribitur &definitur. uel unica quo adnumerum stella, ut stella Saturni, &stella Mercurij. Astrum dicitur esse, compages &constitutio ex multis facta stellis: ut Andromeda, &Centaurus. uel. Astrum est imago coelestis ex multis figurata stellis. Dicimus itaque stellam &astrum esse posse, non autem uiceuersa astrum. stellam. Nihilominus tamen astra &stellae proprie appellantur &communiter signa coelestia. Ex stellis uerò, quaedam nominantur fixae: aliae uerò errantes. Fixae autem stellae sunt, quaem superficie coeli, simplici agitantur motu, &perpetuo eadem retinent atque obseruant interualla &loca coeli. eundemque ordinem atque perpetuam dispositionem. Stellae uerò errantes sunt Sol, Luna, &quinque Planetae.