Latin
EX ANATOLIO
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 31
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit praeterea hoc, quod causas mathematicus inuestiget &contempletur, affectionum omnium quae fiunt circa uisum, quare ea quae conspiciuntur non qualia aut quanta reuera sunt: talia aut tanta ex quouis interuallo, &quauis distantia appareant. inquirens etiam proportiones quas inter se habent: &falsas imaginationes positionis situs, atque ordinis faciendo. interdum quidem in coelo &aëre: nonnunquam etiam in speculis &omnibus corporibus politis atque diaphanis, similibusque corporibus. Ad haec uidebant necessum esse, ut Mathematicus sit geodaeta &Logisticus. Denique circa causarum explicationem mathematicum uersari debere, quare concinnus sit sonorum tonus. totiusque melodiae compositio apta: quatenus haec corporea &sensibilia dicuntur &sunt: atque ad extremam sensibilem referuntur materiam. Mathematica est scientia contemplatiua, ratione &sensu utens ad rerum subiectarum cognitionem atque traditionem. incipiens à puncto &linea, ac ascendens ad coeli &totius uniuersitatis contemplationem. Mathematicae partes sunt uariae. uerum principaliores &priores ac magis uniuersales sunt duae Arithmetica &Geometria. quae uero circa res sensiles uersantur sunt Logistica, Geodaesia, Optica, Canonica, Mechanica, Astronomica. Neque uero ars instruendi acies militaris, neque etiam architectonica, neque uulgaris musica, aui quae circa lumina &apparentias uersatur: aut ea quae communi nomine &uulgari Mechanica appellatur ut quidam existimant partes mathematicae sunt. Verum propius quaedam accedunt ad disciplinas mathematicas ut Arithmeticae, propinquae sunt Logistica &Canonica. quia secundum rationes &proportiones ita progredimur in multitudinis explicatione. Geometriae uero cognatae sunt Optica, &Geodaesia. Ambabus principalioribus participant ipsa quae appellatur Mechanica, &Astronomia. Atque haec de his. FINIS. LEXICON MA