Latin
THEMATICVM
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 32
Unproofread scanNot analysed yet
THEMATICVM. Vocabula Arithmetica, seu definitiones &diuisiones Arithmeticae. RITHMETICA EST SCIENtia, quae uim &naturam numerorum tradit: adfectiones etiam &accidentia per se corundem explicat. Logistica est scientia, aut contemplatio numerorum denominatorum: non autem numerorum per se &absolute sumptorum: quae in talium numerorum operatione atque calculatione perficitur. Diuiditur uero Arithmetica in linearium numerorum contemplationem, &planorum, atque solidorum. quia species numeri per se considerat: quae ab unitate progreßionis initium faciunt: praeterea numerorum planorum &solidorum: similium quoque atque dißimilium generationes, &ad tertium usque incrementum progreßiones explicat. Logistica quoque diuiditur in supputationem quae fit compositione: &alteram quae fit resolutione. Com positoria calculatio, rursus est duplex: uel enim uulgaris &naturalis dicitur: uel artificialis atque Astronomica. Ita quoque logistica resolutoria duplex est, quia uel utitur finita hypothesi, uel infinita. Vnitas est principium omnis numeri: uel est illa quae cum numerus non sit: tamen uim habet procreandinumeros. Fons &radix atque ansa omnis multitudinis: secundum quam unumquodque eorum quae sunt &existunt: unum esse dicitur.