Latin
43
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 43
Unproofread scanNot analysed yet
&barypicni sunt quatuor hypate, hypaton hypate meson, paramese, nete, diezeugimene: nam Apycni sunt tres, &qui perfecta continent systemata. pros lambanomene, Nete, hyperbolaeon. denique ex mobilibus: alij sunt mesopicni, nonnulli oxypycni, quidam diatoni. Interuallum duobus sumitur modis, communiter &propric. Communiter quidem dicitur interuallum, omnis magnitudo, quae aliquibus determinata est terminis. Proprie uero interuallum sumitur in ea significatione, in qua accipiunt Musici. quod quidem interuallum ita definitur. Interuallum est magnitudo uocis duobus circumscriptum pthongis aut sonis, uel interuallum est id, quod continetur duobus dißimilibus phtongis ipsa tasi seu tensione, aut acuti aut grauis. uel interuallum est uia quaedam qua à graui ad acutum, uel uiceuersa progredimur. Aut interuallum est, quod duobus phtongis seu sonis definitur: qui non candem habent tasim. Sic etiam definitur esse differentiam quandam tensionum. &locus habet uim recipiendi phtongos. acutorum quidem tensionum, qui interuallum determinant grauioris soni: &grauiorum, acutioris. Est autem tensionum differentia, magis dibzy G Google gis minusque tendi. Denique est &haec definitio, quod interuallum sit certa quaedam habitudo duorum phton gorum interse. Sunt autem quinque interuallorum differentiae: quarum prius est, secundum quam magnitudinibus inter se differunt.