Latin
45
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 45
Unproofread scanNot analysed yet
altera uero, secundum quam sympho na à diaphonis. tertia uero, qua composita à non com positis: quarta qua genere differunt. quinta qua rationalia differunt ab irrationalibus. Systema est id quod fit &componitur, ex pluribus interuallis quam uno. Sunt autem septem differentiae systematum. quatuor quidem eadem sunt cum interuallis: ut magnitudinis, generis symphoni &diaphoni: rationalis &irrationalis. tres uero sunt propriae systamatibus. ut continui &hyberbatis, atque synemeni &diezeugmeni: item mutationi obnoxij, quod ἐμμετάβολον uocant, &ametaboli: quod mutationem non habet. Genus est diuisio quaedam quatuor phtongorum, uel genus est melos uel cantus, qui indicat morem quendam uniuersalem: in se continens differentes formas seu species. Sunt autem tria genera melodiae. Harmonicum, chroma, diatonum. quae quidem ex propin quitate, et remotione interuallorum, suas sumunt differentias. Tonus est locus quidam uocis, qui recipit systema, &est absque ulla latitudine. Dicitur autem quatuor modis, uel enim ut phtongus, uel ut interuallum, uel ut locus uocis, uel ut tenor. Atqui secundum Aristoxenem sunt tredecim toni.