Latin
46.1 to 46.4
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 46.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nam siquis ore quidem canit, digitis uero uel plectro chordas iuxta catum tangit, uel pulsat: tum dicitur teretißire: uel uere illud teretißire dicetur: propterea quod non solum acutiorem cantus partem: aut netarum tetrachordum, cum cantu, &pulsatione percurrit: uerum etiam grauiorem aut hypaton. sic enim manifeste cicades uidentur terctißire. Sed quia nunc quantum fieri potuit, dictum satis est de phtongis, interuallis, generibus, tonis, mutatio nibus, &alijs his similibus, non paruam in his utilitatem habentibus: quo melius id quod harmonia quadam format comprehendamus: necesse est, ut demceps de Melopocia uerba faciamus, quantum conueniet breui &succinctae huic nostrae doctrinae. Nam per melopoetum, sicuti &per omnia quae iam sunt explicata: nostra doctrina, de eo quod harmonia formatur proprium consequetur finem. Sed quia de melopoeia dicturi sumus: prius quaedam paucis erunt tradenda de Melo seu cantu. postea de ipsa uerba faciemus melopoeia. Nam qui non probe intellexerit: quae nam sit cantus natura: is sane non poterit uere percipere ea: quae de melopoeia dicentur. Est igitur Melos seu cantus, perfectus quidem, qui constat ex harmonia, rythmo, &lexi. uel, qui constat ex acuto, &graui, uel acumine et grauitate, celeritate, &tarditate, longitudine, &breuitate, magis uero proprie utpote in harmonica. Cantus est complexio lißimilium phtongorum, quae in acumine &grauitate consistit. uel quod idem est: remißio &intensio facta per concinnos phtongos. Ex Cantu uero alius quidem est orationis: alius uero Musicus. Cantus orationis est, is qui compositus &factus est ex prosodijs, quae in uerbis consistunt. nam hoc naturae est consentaneum, si in oratione res intendatur &remittatur. Musicus cantus est, circa quem etiam harmonica uersatur. diastematicus, qui constat ex phtongis &interuallis, &ex ijs compositus est. necesse enim est: ut in tali cantu, sit motus uocis, factus ex interuallis: atque plures esse mansiones &consistentias uocis. uerum non solum ex interuallis &phongis constare debet, cantus concinnus &harmoniae conueniens: &conuenientem ordinem atque dispositionem habere: uerum indiget etiam aliqua qualicunque, non autem quauis positione seu thesi.