Latin
45
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
Procrusmus autem sit, quando eodem phtongo bis sumpto, iuxta cantum organicum: medius acutior phtongus similiter secundum cantum organicum assumitur: atque hic quoque non simpliciter, sed uarie fit, immediate &mediate: sicuti &prolemmatismus fit. Eccrusmus uero fit, quando eodem phtongo bis sumpto, iuxta cantum organicum: medius grauior phton gus similiter assumitur iuxta cantum organicum. qui &ipse non simpliciter fit, sed uarijs modis, uel imnaediate, uel mediate: sicuti &Eclemmatismus fit. Compismus autem fit, quando eundem phtongum, saepius quam semel iuxta organicum cantum assumimus. Sciendum uero est quod communem illam formationem ex compositione melismi &compismi, nonnulli appellent teretismum. Diastole denique sumitur ex cantu &pulsatione: quae etiam pacat, &distinguit, ea quae producuntur, ab ijs quae inferuntur. Neque uero illud ignorandum est ijs, qui studiosi harum sunt rerum: quod ex praedictis duodecim ipsius cantus nominibus: prolepsis quidem &eclepsis, et prolemmatismus, &eclemmatismus, &melismus, sint cantus musici. sed procrusis &ecrusis, &procrusmus, &ecrusmus, atque compisinus, sint organici cancantus: denique teretismus, sit communis, musici &organici cantus.