Latin
ii
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis ii
Unproofread scanNot analysed yet
FRIDERICVM II. SERENISSIMVM AC PO TENTISSIMVM DANIAE, Noruagiae, Vandalorum, Gothorumque Regem: Ducem Slevici, Holsatiae, Stormariae, ac Dietmarsiae: Comitem in Oldenburg &Demenhorst &c. oratio. Aepenumero Serenißime Rex, de mathematicarum disciplinarrum amissa dignitate, cum cogito: Qimul etiam restaurandi eandem ratio: in mentem mihi venit. neque dubito quin aliquando suum pristinum splendorem, sint recuperaturae. Vt enim omnium aliarum rerum, studiorum, vitaeque actionum: sunt certae quaedam periodi: ita etiam artium &disciplinarum, te ste Aristotele circuitus sunt, &reuolutiones: vt quandoque intereant &oblites rentur: nonnunquam aliquot seculis post reuiuiscant, &resplendescant, quod quidem nostris saeculis factum fuisse: res ipsa loquitur: nec vlla indiget probatione.