Latin
iii
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis iii
Unproofread scanNot analysed yet
Omißis itaque alijs quamplurimis artibus, quas antiquitas, summo habuit loco: nunc vero neglectae iacent tantum pauca quaedam de amissa mathematicarum disciplinarum dignitate: eaque recuperanda proponam. Mathematicae disciplinae esse dicuntur omnes illae scientiae, quae circa magnitudines, &numeros versantur: in quibus omnis vis &potestas numerorum, linearum, superficierum, &corporum explicatur. quatenus haec, rebus vniuersis per se, &sua natura insunt: &mente, atque animo percipi possunt.