Latin
vi
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis vi
Unproofread scanNot analysed yet
Sethus etiam &nepotes reliqui Adami, his à suis maioribus instituti disciplinis: ita eas excoluerunt: vt post se, in omnes gentes, &omnem posteritatem egregia &maxima reliquerint vestigia: quibus cum posteri insisterent: magis magisque non tantum auxerunt haec studia: verum etiam sanctißime conseruarunt: vsque ad Abrahami tempora, &insequentia secula. Harum etenim Patriarchae, Iudices Reges, Prophetae, &caeteri viri in populo Dei eximij: cognitionem exquisitißimam habuerunt: sicuti sacrae docent literae: vt etiam res gestae, instituta, facta, dicta, praenunciata eorundem abunde testantur, &luculenter confirmant. Hos vicini populi sunt imitati: atque omni studio, &singulari diligentia, summa denique religione, haec studia, has artes, hasque disciplinas colebant, exercebant, ac ardenti animo percipiebant. Persae enim Magos his imbutos habebant uij lisciplinis: ex quorum ordine Reges creabantur: apud Babylonios Chaldaeorum, summa erat potestas atque autoritas: Indi suos Gymnosophistas, hac doctrina, &his optimarum artium: studijs instructos: summo habebant loco. AEgyptij suos Sacerdotes, Graeci Mathematicos, poetas, Philosophos: Iudaei Prophaetas, reuerentia summa colebant: qui omnes his artibus &disciplinis instructi: summam vniuersarum rerum cognitionem, quam humana mens adsequi potest: non solum sunt adsequuti: verum etiam ad vitae vsum &neceßitatem, atque commoditatem ita accomodarunt: vt summo honoris, dignitatis, &neceßitatis loco habitae fuerint.