Latin
iv
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis iv
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si enim res coelestes contemplamur: &stellarum motus, distantias, varias etiam earundem apparentias, ortus &occasus inquirimus: numeros, &numerorum rationes, lineas, superficies, &harum adfectiones adhibemus: si res elementares, ac naturales consideramus: numeris, figuris, rationibus, proportionibusque carere non poßumus: si denique ad actiones descendamus hominum: quis non adfirmabit, vsum numerorum figurarum, dimensionum, ponderum, omnium denique rerum mathematicarum, maxime necessarium esse? Quae cum ita sint: summam &neceßitatem &dignitatem harum scientiarum per vniuersam rerum naturam difsusam esse: fatendum erit: imò tantam, vt his studijs neglectis, extinctis, &è medio sublatis: tota omnium rerum diuinarum &humanarum corruat contemplatio, necesse siet. Harum cognitio, fuit prima illam antiquißimae antiquitatis, humana sapientia: has disciplinas Serenißimi Reges, Illustrißimi Principes, Sanctißimi Sacerdotes: &omnes, quotquot splendore, dignitate, sanctitate Prudentia, &eruditione: à caeteris differebant hominibus: colebant, reuerebantur, &secretißimorum mysteriorum loco habebant. Haec sunt, quae cum uero cultu Dei, Adamus Sethus, &caeteri primi aeut viri sapientes, &sancti: posteritati, per manus tradiderunt. Etenim Adamum praedixisse vniuersalem totius mundi interitum: sacris legitur literis. quod sane partim per diuinam reuelationem habuit: partim per has artes &disciplinas cogno nit.