Latin
xiv
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis xiv
Unproofread scanNot analysed yet
ad quas artium &disciplinarum: corruptelas accesserunt bella grauißima, seditiones crudeles, saeuae gentium depopulationes: ita vt quicquid de his disciplinis reliquum ferè erat: totum illud, eiusmodi bellis &tumultibus extingueretur: ex quibus BARBARIES bonarum literarum saeuissima pestis exorta: supremum his studijs intulit damnum. Improbitas etiam hominum quantum detrimenti his disciplinis dederit: vix dici potest. cum homines malefici, sub titulo &nomine mathematicorum, sua praestigia, suas fallatias, suas diabolicas, illicitasque artes venditarunt: atque maxima humano generi damna imposuerunt: vt tandem Imperatores coacti fuerint: indoctum hoc, ignauum, fucatum, &pestiferum genus hominum: à vitae societate arcere. Plurimum denique his corruptelis, auxilij et adiumenti dederunt: imperiorum mutationes, et temporum vicißitudines: quibus et mores, et studia hominum mutantur. His itaque malis, et his coruptelis? eò redactae sunt disciplinae mathematicae: vt nostro hoc saeculo, vix ex minima parte, in scholis literarum haereant mathemata: et in priuatis quorundam Bibliothecis potius reponantur: quam exerceantur. quid dico reponantur?