Latin
xv
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis xv
Unproofread scanNot analysed yet
imò apud plerosque etiam literatos homines: locum nullum habeant: taceo apud eos, qui potentia, autoritate, consilijs et opibus, atque facultatibus, rerumque experientia, et valent, et valere videntur. adeo nunc haec studia exulant apud omnes literatos, et illiteratos, omniumque ordinum homines. Quod sanè maxime dolendum est: &Principibus viris, in id esset incumbendum: vt haec studia propter summam &dignitatem, &vtilitatem, atque neceßitatem, in integrum restituerentur: pristinumque dignitatis gradum recuperarent.