Latin
xvii
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui ingenij viribus firmis sunt: bonaque indole, &industria: qui foelici institutione ac disciplina confirmantur; quique à naturae bonitate, &vtili atque necessaria educatione, acceperunt: exercitatione aßidua tanquam constanti &firma naturae &ingenij, atque doctrinae cultura stabiliunt: ij sane vt magni &eximij quid praestent, necesse est. Vitiosißima etenim natura, doctrina atque exercitatione excolitur, vt rebus humanis frugifera esse poßit: taceo mediocris, taceo singularis &excellens. Sunt hoc nostro saeculo praeclara ingenia: sunt in scholis bonae, frequentes, &aßiduae institutiones, sunt artifices, &opifices ingenio &industria, excellentes: tot denique tamque varia ingeniosa quoque tam literatorum, quam illiteratorum exercitia.