Latin
xviii
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis xviii
Unproofread scanNot analysed yet
ita vt neque bonitate naturae, neque praeceptis, aut literarum humanarum abundantia: neque exercitationibus: neque artificum ingeniosorum copia, atque abundantia. antiquis cedamus Graecis: etiam Platonis coaetaneis: Veruntamen nondum vidimus θεῖον Πλάτῶνα. nec Δαιμονίων Ἀριστοτέλὴν: nec τες λιον πυθάγοραν: nec denique adsequuti sumus, τὴν τῶν μαθημάτων ἀκριβειαν: quae tum temporis erat. Quid igitur causae est? quod in tanta literatorum abundantia: sit doctorum vi rorum penuria? in copia philosophorum: inopia mathematicorum? in tanta vbertate mechanicorum? caritas maxima Architectorum? Si verum fateri velimus: non tribuenda culpa est: imbecillitati naturae, &ingeniorum: sed μαθήσα καὶ ἀσκησε: quae si restituerentur ratione bona, &conuenienti modo: tum ingeniorum opibus augeremur: copia institutionum bonarum locupletaremur: artibus varijs &eximijs amplificaremur: tandemque gloriam adsequeremur eam: qua Graeci philosophi &mathematici, in omnem post se reliquerunt posteritatem. Institutiones itaque &exercitationes tales esse debebant: quales Plato praecipit. quibus ingenui adolescentes, ab in eunte aetate informantur, vt in Arithmetica, Geometria, Astronomia ea teneant: quae maxime sunt cognitu necessaria, ad philosophiae perceptionem, ad sequendam: &humanae vitae societatem coriseruandam. id quod Plato docet fieri tum si τα ἀναγκαιαμαθηματα vna cum literarum &syllabarum cognitione discant: &discant παίζοντες ludentes, &aliud quasi agentes.