Latin
xx
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis xx
Unproofread scanNot analysed yet
qua continua &methodica à pueris institutione ludicra, &simplici: iuuentus nostra paulatim recte his imbueretur disciplinis: &eousque perueniret cognitionis, vt qui ad alia vitae genera, quae et qualiacunque se conferrent: magis apti et idonei, ad quasuis actiones essent: caeteri qui haec studia mathes matica persequi vellent: et abstrusiora adire disciplinarum penetralia: viam sibi paratam iam haberem: tut facilius ad antiquorum mathematicorum eruditionem accederent. Hac ergo via μάθησιs restitueretur: συονουσια redirent: omnibus et literatis et illiteratis gratiora, iucundiora, et vtiliora fierent haec studia: ipsis etiam mechanicis. quae nunc difficillima apparent: fierent facillima. et exercitationes tales, essent quales fuerunt Deinostrati, Hietonis, Archimedis, et aliorum mathemaiij ticorum, mechanicorum &architectorum. Vnum vero adhuc desideratur in his omnibus: plana &expedita, tam art um, quàm disciplinarum traditio: &praeceptio: siquidem in omnibus multa magna &praeclara excellentiun mathematicorum extant scripta: Euclides Elementa Geometriae tradidit: Apollonius Conica, Serenus Cylindra, Theodosius Sphaerica, Ptolemaeus Astronomica, Pappus Geometrica, astronomica, &mechanica, Aristoxenes &Ptolemeus Musica, Diophantus &Euclides Arithmetica, Hieron Pneumatica, hydrautica, automatopoetica, &sic plures alij, in singulis scientijs eruditißima reliquerunt nobis scripta.