Latin
2
Lactantius, Carmen de Pascha 2
Unproofread scanNot analysed yet
Plaudit quaeque suis arbor amœna comis. Constructura favos apis hinc alvearia linquens, Floribus instrepitans poplite mella rapit. Ad cantus revocatur avis, quæ, carmine clanso, Pigrior hyberno frigore muta fuit. Hinc Philomela suis attemperat organa cannis; Fitque repercusso dulcior aura melo. Ecce renascentis testatur gratia mundi, Omnia cum domino dona redisse suo. Namque triumphanti post tristia tartara Christo Undique fronde nemus, gramina flore favent. Legibus inferni oppressis, super astra meantem Laudant rite Deum lux, polus, arva, fretum. Qui crucifixus erat, Deus ecce per omnia regnat; Dantque creaturi cuncia creata precem. Salve, festa dies, toto venerabilis aevo, Qua Deus infernum vicit et astra tenet. Mobilitas anni, mensum, lux alma dierum, Horarum splendor, stridula cuncta favent. Mine tibi sylva comis, hinc plaudit campus aristis; Hinc grates tacito palmite vitis agit. Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro; Has inter nimio passer amore canit. Christe salus rerum, bone conditor atque redemptor, Unica progenies ex deitate patris, Irrecitabiliter manans de corde parentis, Verbum subsistens, et patris ore potens,,Equalis, concors, socius, cum patre coævus, Quo sumpsit mundus principe principium; Æthera suspendis, sola congeris, æquora fundis; Qu æque locis habitant, quae moderata vigent. Qui genus humanum cernens mersum esse pro- [fundo,]