Latin
3
Lactantius, Carmen de Pascha 3
Unproofread scanNot analysed yet
Ut hominem eriperes, es quoque factus homo. Nec nostro tantum voluisti e corpore nasci, Sed caro, quae nasci pertulit, atque mori. Funeris exequias patris novus auctor, et orbis, Intra mortis iter dando salutis opero. Tristia cessarunt infernae vincula legis; Expavitque chaos luminis ore premi. Depereunt tenebræ Christi fulgore fugatae: Æternæ noctis pallia crassa cadunt. Sollicitam sed redde fidem, precor, alma potestas. Tertia lux rediit: surge, sepultc meus. Non decet ut viii tumulo tua membra legantur; Non pretium mundi vilia saxa premant. Indignum est, cujus clauduntur cuncta pugillo, Ut tegat inclusum rupe vetante lapis. Lintea tolle, precor; sudaria linque sepulcro: Tu satis es nobis; et sine te nihil est. Solve catenatas inferni carceris umbras, Et revoca sursum quicquid ad ima ruit. Redde tuam faciem, videant ut saecula lumen; Redde diem, qui nos, te moriente, fugit. Sed plane implesti remeans, pie victor, olympum: Tartara pressa jacent, nec sua jura tenent. Inferus insaturabiliter cava guttura pandens, Qui raperet semper, sit tua praeda, Deus. Eripis innumerum populum de carcere mortis; Et sequitur liber, quo suus auctor abis. Evomit absorptam pavide Cera bellua plebem; Et de fauce lupi subtrahit agnus oves. Hinc tumulum repetens post tartara, carne re- [sumpta,]