Latin
DE MORTIBUS PERSECUTORUM, lines 1.1.24-1.1.25
Lactantius, De Mortibus Persecutorum 1.1.24-25
Not analysed yet
[17] Hoc igitur scelere perpetrato Diocletianus, cum iam felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut vicennalium diem celebraret, qui erat futurus a. d. duodecimum Kalendas Decembres. 2 Quibus sollemnibus celebratis cum libertatem populi Romani ferre non poterat, impatiens et aeger animi prorupit ex urbe impendentibus Kalendis Ianuariis, quibus illi nonus consultatus deferebatur. 3 Tredecim dies tolerare non potuit, ut Romae potius quam Ravennae procederet consul, sed profectus hieme saeviente, frigore atque imbribus verberatus morbum levem, at perpetuam contraxit vexatusque per omne iter lectica plurimum vehebatur. 4 Sic aestate transacta per circuitum ripae Istricae Nicomediam venit, morbo iam gravi insurgente; quo cum se premi videret, prolatus est tamen, ut circum quem fecerat dedicaret anno post vicennalia repleto. 5 Deinde ita languore <est> oppressus, ut per omnes deos pro vita eius rogaretur, donec Idibus Decembribus luctus repente in palatio, maestitia et lacrimae iudicum, trepidatio et silentium tota civitate. 6 Iam non modo mortuum, sed etiam sepultum dicebant, cum repente mane postridie pervagari fama quod viveret, domesticorum ac iudicum vultus alacritate mutari. 7 Non defuerunt qui suspicarentur celari mortem eius, donec Caesar veniret, ne quid forte a militibus novaretur. 8 Quae suspicio tantum valuit, ut nemo crederet eum vivere, nisi Kalendis Martiis prodisset, vix agnoscendus, quippe qui anno fere toto aegritudine tabuisset. 9 Et ille Idibus Decembribus morte sopitus animam receperat, nec tamen totam. Demens enim factus est, ita ut certis horis insaniret, certis resipisceret.
[18] Nec multis post diebus Caesar advenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. Iam conflixerat nuper <cum> Maximiano sene eumque terruerat iniecto armorum civilium metu. 2 Agressus est ergo Diocletianum primum molliter et amice, iam senem esse dicens, iam minus validum et administrandae rei publicae inhabilem; debere illum requiescere post labores. Simul et exemplum Nervae proferebat, qui imperium Traiano tradidisset. 3 Ille vero aiebat et indecens esse, si post tantam sublimis fastigii claritatem in humilis vitae tenebras decidisset, et minus tutum, quod in tam longo imperio multorum sibi odia quaesisset; 4 Nervam vero uno anno imperantem, cum pondus et curam tantarum rerum vel aetate vel insolentia ferre non quiret, abiecisse gubernaculum rei publicae atque ad privatam vitam redisse, in qua consenuerat. Verum si nomen imperatoris cuperet adipisci, impedimento nihil esse quominus omnes Augusti nuncuparentur. 5 At ille, qui orbem totum iam spe invaserat, quoniam sibi aut nihil praeter nomen aut <non> multum videbat accedere, respondit debere ipsius dispositionem in perpetuum conservari, ut duo sint in re publica maiores, qui summam rerum teneant, item duo minores, qui sint adiumento; inter duos facile posse concordiam servari, inter quattuor pares nullo modo. 6 Si ipse cedere noluisset, se sibi consulturum, ne amplius minor et extremus esset. Iam fluxisse annos quindecim <quibus> in Illyricum id est ad ripam Danuvii relegatus cum gentibus barbaris luctare tur, cum alii intra laxiores et quietiores terras delicate imperarent. 7 His auditis senex languidus, qui iam et Maximiani senis litteras acceperat scribentis quaecumque locutus fuisset, et didicerat augeri ab eo exercitum, lacrimabundus "Fiat" inquit "si hoc placet".