Latin
DE MORTIBUS PERSECUTORUM, lines 1.1.26-1.1.27
Lactantius, De Mortibus Persecutorum 1.1.26-27
Not analysed yet
8 Supererat ut communi consilio omnium Caesares legerentur. "Quid opus est consilio, cum sit necesse illis duobus placere quicquid nos fecerimus?" --"Ita plane. Nam illorum filios nuncupari necesse est." Erat autem Maximiano <filius> Maxentius, huius ipsius Maximiani gener, homo perniciosae ac malae mentis, adeo superbus et contumax, ut neque patrem neque socerum solitus sit adorare, et idcirco utrique invisus fuit. 10 Constantio quoque filius erat Constantinus, sanctissimus adulescens et illo fastigio dignissimus, qui insigni et decoro habitu corporis et industria militari et probis moribus et comitate singulari a militibus amaretur, a privatis et optaretur, eratque tunc praesens iam pridem a Diocletiano factus tribunus ordinis primi. 11 "Quid ergo fiat?" --"Ille" inquit "dignus non est. Qui enim me privatus contempsit, quid faciet, cum imperium acceperit?" --Hic vero et amabilis est et ita imperaturus, ut patre suo melior et clementior iudicetur." --"Ita fiet ut ego non possim facere quae velim. Eos igitur oportet nuncupari qui sint in mea potestate, qui timeant, qui nihil faciant nisi meo iussu." --12 "Quos ergo faciemus?" --"Severum" inquit. --"Illumne saltatorem temulentum ebriosum, cui nox pro die est et dies pro nocte?" --"Dignus" inquit "quoniam militibus fideliter praefuit, et cum misi ad Maximianum, ut ab eo induatur." --13 "Esto. Alterum quem dabis?" --"Hunc" inquit, ostendens Daiam adulescentem quendam semibarbarum, quem recens iusserat Maximinum vocari de suo nomine. Nam et ipsi Diocletianus nomen ex parte mutaverat ominis causa, quia Maximianus fidem summa religione praestabat. --14 Quis est hic quem mihi offers?" --"Meus" inquit "affinis." --At ille gemibundus "Non idoneos homines mihi das, quibus tutela rei publicae committi possit. ""Probavi eos" inquit. --"Tu videris, qui regimen imperii suscepturus es. 15 Ego satis laboravi et providi quemadmodum me imperante res publica staret incolumis. Si quid accesserit adversi, mea culpa non erit."
[19] Cum haec essent constituta, proceditur Kalendis Mais. Constantinum omnes intuebantur, nulla erat dubitatio; milites qui aderant et primores militum electi et acciti ex legionibus in hunc unum intenti gaudebant, optabant, et vota faciebant. 2 Erat locus altus extra civitatem ad milia fere tria, in cuius summo Maximianus ipse purpuram sumpserat, et ibi columna fuerat erecta cum Iovis signo. Eo pergitur. 3 Contio militum convocatur. Incipit senex cum lacrimis alloquitur milites: se invalidum esse, requiem post labores petere, imperium validioribus tradere, alios Caesares subrogare. Summa omnium expectatio, quid afferret. 4 Tunc repente pronuntiat Severum et Maximinum Caesares; opstupefiunt omnes. In tribunali Constantinus adstabat susum; haesitare inter se num Constantini immutatum nomen esset, cum in conspectu omnium Maximianus manum retrorsus extendens protraxit a tergo Daiam Constantino repulso et exutum vestem privatam constituit in medium. Mirari omnes qui esset, unde esset. 5 Nemo tamen reclamare ausus est cunctis insperatae novitate rei turbatis. Huic purpuram Diocetianus iniecit suam qua se exuit, et Diocles iterum factus est. 6 Tum descenditur, et reda per civitatem veteranus rex foras exportatur in patriamque dimittitur. Daia vero sublatus nuper a pecoribus et silvis, statim scutarius, continuo protector, mox tribunus, postridie Caesar, accepit Orientem calcandum et conterendum, quippe qui neque militiam neque rem publicam sciret, iam non pecorum, sed militum pastor.