Latin
10.1 to 10.9
Lactantius, De Opificio Dei 10.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nos ad dei opera reuertamur. ut igitur oculi munitiores essent ab iniuria, eos ciliorum tegminibus occuluit, unde oculos esse dictos Varroni placet. nam ipsae palpebrae, quibus mobilitas id est palpitatio uocabulum tribuit, pilis in ordinem stantibus uallatae saeptum oculis decentissimum praebent: quarum motus adsiduus inconprehensibili celeritate concurrens et uidendi tenorem non inpedit et reficit obtutum. acies enim id est membrana illa perlucens, quam siccari et obarescere non oportet, nisi umore adsiduo tersa praeniteat. obsolescit. quid ? ipsa superciliorum fastigia pilis breuibus adornata nonne quasi aggeribus et munimentum oculis. ne quid superne incidat, et speciem simul praestant? ex quorum confinio nasus exoriens et ueluti aequali porrectus iugo utramque aciem simul et discernit et munit. inferius quoque genarum non indecens tumor in similitudinem collium leuiter exsurgens ab omni parte oculos efficit tutiores prouisumque est ab artifice summo, ut si qui forte uehementior ictus extiterit. eminentibus repellatur. 1 nasi uero pars superior usque ad medium solida formata est. inferior autem cartilagine adhaerente mollita, ut ad usum digitorum possit esse tractabilis. in hoc autem quamuis simplici membro tria sunt officia constituta, unum ducendi spiritus, alterum capiendi odoris, tertium ut per eius cauernas purgamenta cerebri defluant. quas ipsas deus quam mirabili, quam diuina. ratione molitus est, ut tamen hiatus ipse nasi oris speciem non deformaret! quod erat plane futurum, si unum ac simplex foramen pateret: at id uelut pariete per medium ducto intersaepsit atque diuisit fecitque ipsa duplicitate pulcherrimum. ex quo intellegimus quantum dualis numerus una et simplici conpage solidatus ad rerum ualeat perfectionem. nam cum sit corpus unum, tamen totum ex simplicibus membris constare non poterat, nisi ut essent partes uel dexterae uel sinistrae.