Latin
Chapter 10
Lactantius, De Opificio Dei 10.10
Unproofread scanNot analysed yet
itaque ut pedes duo et item manus non tantum ad utilitatem aliquam usumque uel gradiendi uel faciendi ualent, sed et habitum decoremque admirabilem conferunt, sic in' capite. quod totius diuini operis quasi culmen est, et auditus in duas aures et uisus in duas acies et odoratio in duas nares a summo artifice diuisa est, quia cerebrum, in quo sentiendi ratio est. quamuis sit unum, tamen in duas partes membrana interueniente discretum est.