Latin
11.17 to 11.20
Lactantius, De Opificio Dei 11.17-20
Unproofread scanNot analysed yet
membris omnibus diuidatur. et tamen necubi forte obhaereant ac resistant, quod et fieri poterat propter ipsorum uoluminum flexiones in se saepe redeuntes et fieri sine pernicie non poterat, obleuit ea intrinsecus crassiore suco, ut purgamenta illa uentris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur. illa quoque ratio subtilissima est. quod uesica, cuius usum uolucres non habent, cum sit ab intestinis separata nec ullam habeat fistulam qua ex illis urinam trahat, conpletur tamen et umore distenditur. id quomodo fiat non est difficile peruidere. intestinorum partes quae ab aluo cibum potumque suscipiunt, patentiores sunt quam ceterae spirae et multo tenuiores. hae uesicam circumplectuntur et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta peruenerint, fimum quidem crassius fit et transmeat, umor autem omnis per illam teneritudinem percolatur eumque uesica, cuius aeque tenuis subtilisque membrana est, absorbet et colligit, ut foras qua natura exitum patefecit emittat.