Latin
12.1 to 12.5
Lactantius, De Opificio Dei 12.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid praeterisse uideamur: quae quamquam in operto latent, sensum tamen atque intellegentiam latere non possunt. uena in maribus quae seminium continet, duplex est, paulo interior quam illud umoris obsceni receptaculum. sicut enim rienes duo sunt itemque testes, ita et uenae seminales duae, in una tamen conpage cohaerentes: quod uidemus in corporibus animalium, cum intersecta patefiunt. sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior femininum, et omnino in toto corpore pars dextera masculina est, sinistra uero feminina. ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad uenam genitalem confluere ibique concrescere, sed hoc quomodo fiat humana mens non potest conprehendere. item in feminis uterus in duas se diuidit partes, quae in diuersum diffusae ac reflexae circumplicantur sicut arietis cornua. quae pars in dexteram retorquetur, masculina est, quae in sinistram, feminina.