Latin
18.8 to 18.11
Lactantius, De Opificio Dei 18.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
deinde procedit ulterius et sibi auocamenta inuenit, ne saluberrimam quietem corporis interrumpat. nam sicut mens per diem ueris uisionibus auocatur, ne obdormiat, ita <per noctem; falsis, ne excitetur: nam si nullas imagines cernat, aut uigilare illam necesse erit aut perpetua morte sopiri. dormiendi eigo causa tributa est a deo ratio somniandi et quidem in commune uniuersis animantibus, sed illud homini praecipue, quod cum eam rationem deus quietis causa daret, facultatem sibi reliquit docendi hominem futura per somnium. nam et historiae saepe testantur extitisse somnia quorum praesens et admirabilis fuerit euentus, et responsa uatum nostrorum ex parte somniis constiterunt. quare neque semper uera sunt neque semper falsa, Vergilio teste, qui duas portas esse uoluit somniorum. sed quae falsa sunt, dormiendi causa uidentur, quae uera, inmittuntur a deo, ut imminens bonum aut malum hac reuelatione discamus.