Latin
19.1 to 19.3
Lactantius, De Opificio Dei 19.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Illud quoque uenire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre an potius ex matre an uero ex utroque generetur. sed ego id meo iure ab ancipiti uindico. nihil enim ex his tribus uerum est, quia neque ex utroque neque ex alterutro seruntur animae. corpus enim ex corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque. de animis anima non potest, quia ex re tenui et inconprehensibili nihil potest decedere. itaque serendarum animarum ratio uni ac soli deo subiacet: denique caelesti sumus omnes semine oriundi, omnibus ille idem pater est, ut ait Lucretius. nam de mortalibus non potest quicquam nisi mortale generari. nec putari pater debet qui transfudisse <se> aut inspirasse animam de sua nullo modo sentit, nec si sentiat, quando tamen aut quomodo id fiat habet animo conprehensum.