Latin
1.1.1 to 1.1.2
Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.1-2
Not analysed yet
LIBER PRIMUS. DE FALSA RELIGIONE DEORUM. Praefatio. Magno et excellenti ingenio uiri, cum se doctrinae penitus dedissent, quidquid laboris poterat impendi, contemptis omnibus et priuatis et publicis actionibus, ad inquirendae ueritatis studium contulerunt; existimantes multo esse praeclarius humanarum diuinarumque rerum inuestigare ac scire rationem, quam aut struendis opibus, aut cumulandis honoribus inhaerere. Quibus rebus, quoniam fragiles terrenaeque sunt et ad solius corporis pertinent cultum, nemo melior, nemo iustior effici potest. Erant illi quidem ueritatis cognitione dignissimi, quam scire tantopere cupiuerunt; atque ita, ut eam rebus omnibus arteponerent. Nam et abiecisse quosdam res familiares suas, et renuntiasse uniuersis uoluptatibus constat, ut solam nudamque ueritatem nudi expeditique sequerentur: tantumque apud eos ueritatis nomen et auctoritas ualuit, ut in ipsa esse summi boni praemium praedicarent. Sed neque adepti sunt id quod uolebant: et operam simul atque industriam perdiderunt; quia ueritas, id est arcanum summi Dei, qui fecit omnia, ingenio ac propriis non potest sensibus comprehendi: alioqui nihil inter Deum hominemque distaret, si consilia et dispositiones illius maiestatis aeternae cogitatio assequeretur humana. Quod quia fieri non potuit, ut homini per seipsum ratio diuina innotesceret, non est passus hominem Deus lumen sapientiae requirentem diutius errare, ac sine ullo laboris effectu uagari per tenebras inextricabiles; aperuit oculos eius aliquando, et notionem ueritatis munus suum fecit: ut et humanam sapientiam nullam esse monstraret, et erranti ac uago uiam consequendae immortalitatis ostenderet. Verum quoniam pauci utuntur hoc coelesti beneficio ac munere; quod obuoluta in obscuro ueritas latet; eaque uel contemptui doctis est, quia idoneis assertoribus eget, uel odio indoctis, ob insitam sibi austeritatem, quam natura hominum procliuis in uitia pati non potest (nam quia uirtutibus amaritudo permixta est, uitia uero uoluptate condita sunt; illa offensi, hac deliniti feruntur in praeceps, et bonorum specie falsi, mala pro bonis amplectuntur) succurrendum esse his erroribus credidi: ut et docti ad ueram sapientiam dirigantur et indocti ad ueram religionem. Quae professio multo melior, utilior, gloriosior putanda est, quam illa oratoria, in qua diu uersati, non ad uirtutem, sed plane ad argutam malitiam iuuenes erudiebamus. Multo quippe nunc rectius de praeceptis coelestibus disseremus, quibus ad cultum uerae maiestatis mentes hominum instruere possimus: nec tam de rebus humanis bene meretur, qui scientiam bene dicendi affert, quam qui pie atque innocenter docet uiuere: idcirco apud Graecos maiore in gloria philosophi, quam oratores fuerunt. Illi enim recte uiuendi doctores sunt existimati: quod est longe praestabilius: quoniam bene dicere, ad paucos pertinet, bene autem uiuere ad omnes. Multum tamen nobis exercitatio illa fictarum litium contulit, ut nunc maiore copia et facultate dicendi causam ueritatis peroremus: quae licet possit sine eloquentia defendi, ut est a multis saepe defensa; tamen claritate ac nitore sermonis illustranda, et quodammodo disserenda est, ut potentius in animos influat et ui sua instructa, et luce orationis ornata.